1 et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia
2 in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni
3 et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii Ioachim regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad librum
4 et ad aures potentium filiorum regum et ad aures presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi
5 qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini
6 et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque manus
7 et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchiae filii Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem
8 cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de templo revocare in terram Iuda decima die illius sivan vasa argentea quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda
9 posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam et principes et vinctos et potentes et populum terrae ab Hierusalem et duxit eos in Babyloniam
10 et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri
11 et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae et pro vita Balthasar filii eius ut sint dies ipsorum sicut dies caeli super terram
12 et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub umbra Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum
13 et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem
14 et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini in die sollemni et in die oportuno
15 et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem
16 regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus nostris
17 peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus diffidentes in eum
18 et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit nobis
19 a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti usque in hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius
20 et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die
21 et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos
22 et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri
2 propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Israhel et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israhel et Iuda
2 ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae scripta sunt in lege Moysi
3 ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae
4 et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus
5 et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius
6 Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies haec
7 quae locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae evenerunt super nos
8 et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis
9 et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis
10 et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini quae dedit ante faciem nostram
11 et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste
12 peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus iustitiis tuis
13 avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos
14 exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt
15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius
16 respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi
17 aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et iustificationem Domino
18 sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino
19 quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster
20 sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens
21 sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris
22 quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda et a foris Hierusalem
23 et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii et vocem sponsi et vocem sponsae et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam
24 et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae et statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo
25 et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione
26 et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda
27 et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam
28 sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israhel
29 dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio haec magna et multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos
30 quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae
31 et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et audient aures
32 et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis mei
33 et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me
34 et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum Abraham et Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo eos et non minorabuntur
35 et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israhel a terra quam dedi illis
3 et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te
2 audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te
3 quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum
4 Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala
5 noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto
6 quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine
7 quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te
8 et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster
9 audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam
10 quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum
11 inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum
12 dereliquisti fontem sapientiae
13 si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna
14 disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax
15 quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius
16 ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram
17 qui in avibus caeli inludunt
18 qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum
19 exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt
20 iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt
21 neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est
22 non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman
23 filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius
24 o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius
25 magnus et non habet finem excelsus et inmensus
26 ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum
27 non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt
28 eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam
29 quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus
30 quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum
31 non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius
32 sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
33 qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore
34 stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt
35 vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas
36 hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum
37 hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo
38 post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est
4 hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem
2 convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius
3 ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae
4 beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt
5 animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel
6 venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis
7 exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo
8 obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem
9 vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum
10 vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus
11 nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu
12 nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei
13 iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt
14 veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus
15 adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae
16 qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
17 ego autem quid possum adiuvare vos
18 qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum
19 ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
20 exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis
21 animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum
22 ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
23 emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum
24 sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno
25 filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes
26 delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis
27 animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos
28 sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum
29 qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra
30 animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit
31 nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur
32 civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos
33 sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione
34 et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum
35 ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis
36 circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem
37 ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei
5 exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae
2 circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni
3 Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est
4 nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis
5 exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria
6 exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni
7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei
8 obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei
9 adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso