livre précédent retour livre suivant

Vulgate – Lettre de Jérémie

1 propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonis

2 ingressi itaque in Babylonem eritis ibi annis plurimis et temporibus longis usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace

3 nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in humeris portari ostentantes metum gentibus

4 videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis

5 visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris te oportet adorari Domine

6 angelus enim meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras

7 nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui

8 et sicut virgini amanti ornamenta ita accepto auro fabricati sunt

9 coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semetipsos

10 dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos

11 hi autem non liberantur ab aerugine et tinea

12 opertis autem illis veste purpurea extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos

13 sceptrum autem habet ut homo sicut judex regionis qui in se peccantem non interficit

14 habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii

15 non ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum

16 constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium

17 et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt januae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris ne a latronibus expolientur

18 lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo

19 corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedunt eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt

20 nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit

21 supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae

22 unde sciatis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

23 aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit aeruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant

24 ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non inest ipsis

25 sine pedibus in humeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea

26 propterea si ceciderint in terram a semetipsis non consurgunt neque si quis eum statuerit rectum per semetipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur

27 hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid impertiunt

28 de sacrificiis eorum foetae et menstruatae contingunt sciens itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos

29 unde enim vocantur dii quia mulieres apponunt diis argenteis et aureis et ligneis

30 et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbam rasam quorum capita nuda sunt

31 rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in coena mortui

32 vestimenta eorum auferunt sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos

33 neque si quid mali patiuntur ab aliquo neque si quid boni poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre.

34 similiter neque dare divitias possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit neque hoc requirunt

35 hominem a morte non liberant neque infirmum a potentiori eripiunt

36 hominem caecum ad visum non restituunt de necessitate hominem non liberabunt

37 viduae non miserebuntur neque orphanis benefacient

38 lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei et aurei et argentei qui autem colunt ea confundentur

39 quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos

40 adhuc enim ipsis Chaldaeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerunt illud ad Bel postulantes ab eo loqui

41 quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum

42 mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum

43 cum autem aliqua ex ipsis attracta ab aliquo transeunte dormierit cum eo proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius diruptus sit

44 omnia autem quae illi fiunt falsa sunt quomodo aestimandum aut dicendum est illos esse deos

45 a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erunt nisi id quod volunt esse sacerdotes

46 artifices etiam ipsi qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt ea quae fabricata sunt ab ipsis esse dii

47 reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris

48 nam cum supervenerit illis praelium et mala cogitant sacerdotes apud se ubi se abscondant cum illis

49 Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt

50 nam cum sint lignea inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus quae manifesta sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus cum illis

51 unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est

52 regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt

53 judicium quoque non discernent neque regiones liberabunt ab injuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae

54 etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum argenteorum et aureorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio comburentur

55 regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt

56 non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et inargentati quibus hi qui fortiores sunt

57 aurum et argentum et vestimentum quo operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferent

58 itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii

59 sol quidem et luna ac sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt

60 similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est idipsum autem et spiritus in omni regione spirat

61 et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis

62 ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt

63 unde neque existimandum est neque dicendum illos esse deos quando non possunt neque judicium judicare neque quidquam facere hominibus

64 scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

65 neque enim regibus maledicent neque benedicent

66 signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque illuminabunt ut luna

67 bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi

68 nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos

69 nam sicut in cucumerario formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati

70 eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo projecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati

71 a purpura quoque et murice quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erunt opprobrium in regione

72 melior est homo justus qui non habet simulacra nam erit longe ab opprobriis

livre précédent retour livre suivant